1. Cuius marītus est Iūlius? ... Iūlius est marītus Aemiliae
2. Ubi sunt marītus et uxor et quid agunt? ... in peristȳlō ambulant
3. Quōmodo sustinētur tēctum peristȳlī? ... columnīs sustinētur tēctum peristȳlī
4. Quibus signīs peristȳlum ōrnātur? ... peristȳlum ōrnātur signīs Iūnōnis, Cupīdinis, Veneris
5. Quae sunt Venus et Iūnō? ... Venus dea amōris et pulchritūdinis est, Iūnō est dea mātrōnārum
6. Cuius uxor est Iūnō? ... Iūnō uxor Iovis est
7. Num Iuppiter bonus marītus est? ... immō malus marītus est Iuppiter
8. Cūr amantēs Venerem et Cupīdinem invocant? ... ... quia Venus et Cupīdō amōrem in cordibus hominum excitāre possunt
9. Quot līberōs habent Iūlius et Aemilia? ... trēs līberōs habent
10. Uter fīlius minor est, Mārcusne an Quīntus? ... Quīntus est fīlius minor
11. Quis est māximus līberōrum? ... māximus līberōrum est Mārcus
12. Quot annōs habet Iūlia? ... Iūlia quīnque annōs habet
13. Ante decem annōs ubi habitābat Aemilia? ... tunc Aemilia Rōmae habitābat
14. Ubi est templum Iovis Optimī Māximī? ... templum Iovis Optimī Māximī est in Capitōliō
15. Estne Tūsculum oppidum māius quam Ōstia? ... Tūsculum est oppidum minus quam Ōstia
16. Quae est urbs māxima imperiī Rōmānī? ... Rōma est urbs māxima imperiī Rōmānī