1. Sextus, fīlius Cornēliī, est discipulus probus, quī magistrō pāret, bene computat, pulchrē scrībit neque in lūdō dormit.
2. Itaque Sextus saepe ā magistrō laudātur, numquam reprehenditur.
3. Ante vīgintī annōs Cornēlius, pater Sextī, ipse puer erat, quī Rōmae habitābat.
4. Tunc is discipulus tam probus erat quam fīlius eius nunc est.
5. Cornēlius magistrō pārēbat, bene computābat, pulchrē scrībēbat neque in lūdō dormiēbat.
6. Omnia verba magistrī ā discipulō industriō audiēbantur.
7. Itaque Cornēlius saepe ā magistrō laudābātur, numquam reprehendēbātur.
8. Mārcus et Titus discipulī improbī sunt, quī in lūdō dormiunt, male computant, foedē scrībunt nec magistrō pārent.
9. Itaque saepe ā magistrō reprehenduntur ac verberantur.
10. Ante vīgintī annōs Iūlius, pater Mārcī, et Fabius, pater Titī, ipsī puerī erant, quī Rōmae habitābant.
11. Tunc iī discipulī tam improbī erant quam fīliī eōrum nunc sunt.
12. Iūlius et Fabius male computābant, foedē scrībēbant, nec magistrō pārēbant.
13.In lūdō Iūlius et Fabius aut dormiēbant aut clāmābant et rīdēbant.
14. Vōx magistrī ab illīs discipulīs nōn audiēbātur.
15. Iūlius et Fabius magistrum suum nōn timēbant, quamquam saepe ab eō reprehendēbantur ac verberābantur.
16. In illō lūdō magister ā discipulīs nōn timēbātur, sed discipulī improbissimī ā magistrō timēbantur!