1. Quid est īnfāns? ... īnfāns est puer parvulus quī nōndum fārī potest
2. Estne Quīntus īnfāns? ... Quīntus īnfāns nōn est, sed puer septem annōrum
3. Num īnfāns in magnō lectō dormit? ... īnfāns in cūnīs dormit
4. Quōmodo parvulus īnfāns cibum postulat? ... īnfāns quī cibum vult magnā vōce vāgit
5. Quid tum facit māter? ... māter accurrit atque īnfantem ad pectus appōnit
6. Quō cibō alitur īnfāns parvulus? ... īnfāns parvulus lacte alitur
7. Quid est nūtrīx? ... nūtrīx est mulier quae aliēnum īnfantem alit
8. Cūr tot īnfantēs Rōmānī ā nūtrīcibus aluntur? ... ... quia multae mātrēs suōs īnfantēs alere nōlunt
9. Iūliane parvula īnfāns est? ... nōn īnfāns, sed puella quīnque annōrum est Iūlia
10. Cūr vacuae sunt cūnae Aemiliae? ... cūnae vacuae sunt quod Aemilia īnfantem nōn habet
11. Quandō Aemilia rūrsus īnfantem habēbit? ... post paucōs mēnsēs
12. Quot līberī tum erunt Iūliō et Aemiliae? ... tum quattuor līberī iīs erunt
13. Quae verba īnfāns prīmum dīcere solet? ... prīma verba īnfantis sunt 'mamma' et 'tata'