LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XX

Exercitium 6

1. Iūlius et Aemilia iam nōn dē rēbus praeteritīs colloquuntur, sed dē rēbus futūrīs.

2. Iūlius: 'Profectō [= certē] parvulam fīliam amābō.'

3. Aemilia: 'Sed tuam Iūliam fīliolam [= parvam fīliam] minus amās quam fīliōs.'

4. Iūlius: 'Ego nēminem magis amō quam fīliam meam.'

5. Aemilia: 'Fīliōs saepe laudās, Iūliam rārō laudās.'

6. Aemilia, quae abīre vult, gradum adversus ōstium facit.

7. Iūlius: 'Nōlī abīre, Aemilia!'

8. Aemilia ā Iūliō nōn abit neque cum eō colloquī dēsinit: apud marītum manet atque cum eō colloquī pergit.

9. Colloquium [< colloquī] est sermō inter duōs.

10. Aemilia: 'Māter īnfantem suum alere dēbet: id est mātris officium.'

11. Nēmō īnfantem melius cūrāre potest quam māter.


Index Cap. 20 Ecercitium 5 Cap. 20 Exercitium 7