LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XX

Exercitium 7

1. Estne sermō parentum dē tempore praeteritō? ... sermō parentum iam est dē tempore futūrō

2. Cūr parentēs iam dē rēbus futūrīs colloquuntur? ... de rēbus futūrīs colloquuntur quia mox novum īnfantem habēbunt

3. Fīliumne an fīliam vult Aemilia? ... Aemilia nōn fīlium, sed fīliam vult

4. Cūr Aemilia gradum adversus ōstium facit? ... ... quia marītō suō īrāta est

5. Discēditne Aemilia? ... nōn discēdit, sed apud marītum suum manet

6. Num īnfāns Aemiliae ā nūtrīce alētur? ... Aemilia ipsa īnfantem suum alet

7. Cūr Aemilia ipsa īnfantem suum cūrāre vult? ... ... quod nēmō īnfantem melius cūrāre potest quam māter

8. Quid Aemilia officium mātris esse dīcit? ... Aemilia dīcit 'mātris officium esse īnfantēs suōs cūrāre'

9. In quō cubiculō novus īnfāns nocte dormiet? ... novus īnfāns in cubiculō parentum dormiet

10. Cūr Iūlius in eōdem cubiculō dormīre nōn vult? ... ... quod ab īnfante vāgiente excitārī nōn vult

11. Quid Iūlius officium patris esse dīcit? ... Dīcit 'officium patris esse pecūniam facere et familiam alere'


Index Cap. 20 Ecercitium 6 Cap. 20 Exercitium 8