1. Tergum Mārcō dolet: magister eum bis verberāvit.
2. Oculī puellae rubrī sunt: puella lacrimāvit.
3. Oculī puellārum rubrī sunt: puellae lacrimāvērunt.
4. Sextus ūmidus est, quod per imbrem ambulāvit.
5. Sextus sordidus est, quod humī iacuit; Titus et Mārcus eum tenuērunt, alter bracchium eius tenuit, alter crūra.
6. Puerī ūmidī sunt, quod per imbrem ambulāvērunt, et sordidī, quod humī iacuērunt.
7. Puella iam nōn dormit: ancilla eam excitāvit.
8. Neque puerī iam dormiunt: servī eōs excitāvērunt.
9. Puella fessa nōn est, nam bene dormīvit.
10. Item puerī bene dormīvērunt neque fessī sunt.
11. Iūlia, quae puerōs iam vocāvit, iterum eōs vocat, nec enim puerī eam audīvērunt.
12. Puerī, quī Iūliam iam vocāvērunt, iterum eam vocant, nec enim Iūlia eōs audīvit.
13. Syra litterās nescit: nēmō eam litterās docuit.