LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXI

Exercitium 10

1. Magister: 'Scrībe M deciēs, Mārce!' Mārcus, postquam M M M M M M M M M scrīpsit: 'Iam tibi pāruī: deciēs M scrīpsī.'

2. Magister, postquam litterās numerāvit: 'Nōn pāruistī, puer pigerrime! Noviēs tantum M scrīpsistī, ego litterās numerāvī. Nōnne audīvistī quod dīxī?'

3. Mārcus: 'Certē audīvī quod dīxistī. At tū prāvē numerāvistī!'

4. Magister: 'Vōs numerāte litterās, Tite et Sexte! ... Quid agitis? Nōn mē audīvistis?'

5. Titus et Sextus 'Certē tē audīvimus' inquiunt, et postquam litterās numerāvērunt: 'Litterās numerāvimus: decem sunt.'

6. Magister: 'Prāvē numerāvistis! Ipsī M deciēs scrībite!'

7. Uterque puer M M M M M scrībit. Titus: 'Iam tibi pāruimus.'

8. Magister: 'Nōn pāruistis, puerī pigerrimī! Quīnquiēs tantum M scrīpsistis.'

9. Titus: 'At quīnque et quīnque sunt decem: ergō deciēs M scrīpsimus.'

10. Titus et Sextus magistrō pāruērunt, quod bis quīnquiēs M scrīpsērunt, nam bis quīnquiēs sunt deciēs.

11. Mārcus vērō magistrō nōn pāruit, quod noviēs tantum M scrīpsit.

12. Sed tamen Mārcus dīcit 'sē magistrō pāruisse et deciēs M scrīpsisse, at magistrum prāvē numerāvisse!'

13. Magister discipulōs verba sua nōn audīvisse putat, sed Titus et Sextus omnia audīvērunt.

14. Iūlius: 'Hodiēne probus discipulus fuistī, Mārce?'

15. Mārcus: 'Certē probus fuī. Nōs omnēs probī discipulī fuimus.'

16. Iūlius: 'Id nōn crēdō! Vōs omnēs discipulī improbī fuistis!'

17. Iūlius 'omnēs discipulōs improbōs fuisse' dīcit, sed Mārcus sōlus improbus fuit, cēterī probī fuērunt.


Index Cap. 21 Ecercitium 9 Cap. 21 Exercitium 11