1. Mārcus in ātrium redit, postquam vestem mūtāvit.
2. Mārcus: 'Magister multa [= multās rēs] nōs docuit; prīmum aliquid recitāvit, nesciō quid.'
3. Mārcus parentibus tabellam [= parvam tabulam] ostendit, quam 'suam esse' dīcit.
4. Tabella vērō Sextī est, Mārcus enim tabellās mūtāvit inter pugnam.
5. Nōn vērum, sed falsum est id quod Mārcus dīcit: puer mentītur.
6. Māter fīliō suō crēdit, sed pater dē verbīs eius dubitat.
7. Mārcus patrem suum fallere nōn potest.
8. Iūlius: 'Falsa sunt omnia [= omnēs rēs] quae nōbīs nārrāvistī!'
9. Mārcus: 'Omnia quae vōbīs nārrāvī, pater et māter, vēra sunt!'