LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXI

Exercitium 12

1. Quō it Mārcus postquam vestem mūtāvit? ... Mārcus in ātrium redit

2. Quem Mārcus in ātriō salūtat? ... Mārcus mātrem suam salūtat

3. Cūr Aemilia fīlium suum laudat? ... ... quod statim vestem mūtāvit

4. Num Mārcus dīcit 'sē malum discipulum fuisse'? ... Mārcus dīcit 'sē bonum puerum fuisse'

5. Estne vērum id quod dīcit Mārcus? ... id quod dīcit vērum nōn est

6. Cūr puerī magistrum recitantem nōn audīvērunt? ... ... quia dormīvērunt

7. Cūr tergum dolet Mārcō? ... ... quod Mārcus verberātus est ā magistrō

8. Quōmodo Mārcus mātrem fallit? ... Mārcus mātrī tabellam ostendit quam 'suam esse' dīcit

9. Cuius est tabella quam Mārcus ostendit? ... ea tabella Sextī est

10. Quis eās litterās pulcherrimās scrīpsit? ... Sextus eās litterās scrīpsit

11. Quid Mārcus dīcit mātrī? ... Mārcus dīcit 'sē ipsum eās litterās pulcherrimās scrīpsisse'

12. Num magister litterās Mārcī laudāvit? ... Magister litterās eius nōn laudāvit, sed 'litterās foedās esse' dīxit

13. Quid Mārcus dīcit dē cēterīs discipulīs? ... dīcit 'cēterōs prāvē scrīpsisse et malōs discipulōs fuisse'

14. Iūliusne fīliō suō crēdit? ... Iūlius Mārcō nōn crēdit, sed dē verbīs eius dubitat

15. Cūr Iūlius Aemiliae interrogantī nōn respondet? ... ... quia aliquis iānuam pulsat


Index Cap. 21 Ecercitium 11 Cap. 21 Exercitium 13