1. Hodiē māne Mārcus nōn sordidus, sed mundus [= pūrus] erat.
2. Vestīmenta eius tam candida erant quam nix nova.
3. Nunc vērō vestis eius sordida est.
4. Nōn modo vestis Mārcī, sed etiam faciēs et manūs et genua sordida sunt, Mārcus enim humī iacuit.
5. Humus [= terra] propter imbrem ūmida est.
6. Pater fīlium suum sordidum nōn statim cognōscit.
7. Via quae ad vīllam fert [= dūcit] nōn lāta, sed angusta est.