LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXI

Exercitium 4

1. Unde Mārcus revertitur? ... Mārcus ē lūdō revertitur

2. Estne facile Mārcum cognōscere? ... difficile est eum cognōscere

3. Cūr vestis eius ūmida est? ... ... quod puer per imbrem ambulāvit

4. Quid dē nāsō Mārcī fluit? ... dē nāsō puerī sanguis fluit

5. Quis nāsum eius pulsāvit? ... Sextus Mārcum pulsāvit

6. Nōnne Sextus ā Mārcō pulsātus est? ... Sextus pulsātus est ā Mārcō et Titō

7. Quis est māximus ex tribus discipulīs? ... Sextus est māximus discipulōrum

8. Ubi puerī pugnāvērunt? ... puerī pugnāvērunt in viā quae Tūsculō ad vīllam fert

9. Cūr tam sordidus est Mārcus? ... sordidus est quod humī iacuit

10. Quis Mārcum humī iacentem tenuit? ... Sextus eum tenuit

11. Quem Mārcus vocāvit? ... Mārcus Titum vocāvit

12. Ā quō Sextus oppugnātus est? ... Sextus ā Mārcō et Titō oppugnātus est

13. Quōs vocāvit Sextus? ... Sextus parentēs suōs vocāvit

14. Ā quibus vōx Sextī audīta est? ... vōx Sextī ā Mārcō et Titō audīta est


Index Cap. 21 Ecercitium 3 Cap. 21 Exercitium 5