1. Aemilia: 'Vocā puerōs, Syra!' Iūlia: 'Ego eōs iam vocāvī.'
2. Aemilia: 'Tūne puerōs iam vocāvistī, Iūlia? Ego tē nōn audīvī nec puerī tē audīvērunt.'
3. Puerī veniunt, quia Iūlia eōs vocāvit.
4. Iūlia: 'Nōnne vōs mē vocāre audīvistis, puerī?'
5. Puerī: 'Certē tē audīvimus. Cūr nōs vocāvistī?'
6. Aemilia: 'Vocā Iūliam, Syra!' Puerī: 'Nōs eam iam vocāvimus.'
7. Aemilia: 'Vōsne eam iam vocāvistis? Ego vōs nōn audīvī, nec Iūlia vōs audīvit.'
8. Iūlia venit, quia puerī eam vocāvērunt.
9. Puerī: 'Nōnne tū nōs vocāre audīvistī, Iūlia?'
10. Iūlia: 'Certē vōs audīvī. Cūr mē vocāvistis?'
11. Sextus Mārcum pulsāvit et ipse ā Mārcō et Titō pulsātus est, neque iī deinde ā Sextō pulsātī sunt.
12. Titus: 'Ego et Mārcus Sextum pulsāvimus, nec nōs deinde ab eō pulsātī sumus.'
13. Quīntus: 'Vōsne Sextum pulsāvistis nec ab eō pulsātī estis?'
14. Titus: 'Ego sōlus pulsātus nōn sum.'
15. Quīntus: 'Cūr tū pulsātus nōn es, Tite?'
16. Puella plōrat, quia ā puerō improbō pulsāta est.
17. Māter fīliam interrogat: 'Ā quō pulsāta es?'
18. Fīlia respondet: 'Ā puerō improbō pulsāta sum.'
19. Puellae plōrant, quia ā puerīs improbīs pulsātae sunt.
20. Māter fīliās interrogat: 'Ā quibus pulsātae estis?'
21. Fīliae respondent: 'Ā puerīs improbīs pulsātae sumus.'