LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXI

Exercitium 8

1. Quid Iūlius in faciē fīliī cōnspicit? ... Iūlius cruōrem in faciē fīliī cōnspicit

2. Num bōs Mārcum pulsāvit? ... nōn bōs, sed puer īrātus eum pulsāvit

3. Cūr Mārcus sōlus Sextum vincere nōn potest? ... ... quia Sextus māior et validior est quam Mārcus

4. Quī Sextum humī iacentem tenuērunt? ... Mārcus et Titus Sextum tenuērunt

5. Cūr Iūlius pugnam puerōrum 'indignam' dīcit? ... ... quod duo cum ūnō pugnāvērunt

6. Quō Iūlius Mārcum īre iubet? ... Iūlius eum in cubiculum eius īre iubet

7. Quid agit Mārcus in cubiculō suō? ... Mārcus lavātur et vestem mūtat

8. Quis puerō novam vestem dat? ... Dāvus eī novam vestem dat

9. Quid Aemilia in solō cōnspicit? ... Aemilia sordēs et vestīgia puerī in solō cōnspicit

10. Quid tum ait Iūlius? ... Iūlius 'porcum ātrium intrāvisse' ait

11. Cūr Iūlius fīlium suum 'porcum' appellat? ... ... quia Mārcus tam sordidus est quam porcus

12. Tūne hāc nocte bene dormīvistī? ... ego hāc nocte bene/male dormīvī


Index Cap. 21 Ecercitium 7 Cap. 21 Exercitium 9