1. Ex quibus partibus cōnstat iānua vīllae? ... iānua cōnstat ē duābus foribus
2. Quid scrīptum est in līmine? ... in līmine CAVE CANEM scrīptum est
3. Quis dīcitur servus quī iānuam cūstōdit? ... is servus dīcitur 'ōstiārius' sīve 'iānitor'
4. Quid facit is quī vīllam intrāre vult? ... quī vīllam intrāre vult iānuam pulsat et extrā iānuam exspectat
5. Ubi sedet iānitor? ... iānitor intrā iānuam sedet
6. Cūr canis iānitōris catēnā vincītur? ... ... quia canis ferōx est
7. Ex quā māteriā catēna facta est? ... catēna ex ferrō facta est
8. Num ānulus Lȳdiae ex ferrō factus est? ... ānulus Lȳdiae nōn ex ferrō, sed ex aurō factus est
9. Utrum dūrius est, lignumne an ferrum? ... ferrum dūrius est quam lignum
10. Quis dīcitur vir quī rēs ferreās efficit? ... quī rēs ferreās efficit 'faber' dīcitur
11. Cūr 'tabellāriī' dīcuntur servī quī epistulās ferunt? ... ... quia anteā epistulae in tabellīs scrībēbantur
12. Quōmodo iānitor ē somnō excitātur? ... iānitor cane lātrante excitātur
13. Cūr tabellārius nōn statim iānitōrī respondet? ... ... quod iānitor multa simul interrogat
14. Quid huic tabellāriō nōmen est? ... eī nōmen est 'Tlēpolemus'
15. Unde Tlēpolemus sē venīre dīcit? ... dīcit 'sē Tūsculō venīre'
16. Quid Iūlius post merīdiem agere solet? ... post merīdiem Iūlius dormītum īre solet, tum ambulātum it