LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXIII

Exercitium 10

1. Mārcus: 'Posthāc semper bonus puer erō. Hoc vōbīs prōmittō.'

2. Iūlius vērō nōn crēdit Mārcum prōmissum factūrum esse.

3. Mārcus enim hoc idem saepe antehāc prōmīsit.

4. Iūlius: 'Profectō verbera [> verberāre] meruistī, Mārce!'

5. Dāvus puerum in cubiculum dūcit eumque inclūdit.

6. Mārcō inclūsō, Dāvus clāvem cubiculī Iūliō reddit.

7. Hodiē Mēdus Mārcum ad lūdum comitārī nōn potuit, quia herī domō fūgit; hodiē Mārcus sine comite ambulāvit.

8. Iūlius magistrō respondēbit 'sē mercēdem solvere nōlle.'

9. Iūlius pecūniam suam perdere nōn vult.


Index Cap. 23 Ecercitium 9 Cap. 23 Exercitium 11