LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXIII

Exercitium 11

1. Quid Mārcus parentibus suīs prōmittit? ... Mārcus prōmittit 'sē bonum puerum futūrum esse'

2. Cūr pater nōn crēdit eum prōmissum factūrum esse? ... ... quia Mārcus saepe antehāc idem prōmīsit

3. Verberatne Iūlius Mārcum? ... fīlium nōn verberat, sed in cubiculum inclūdit

4. Quid Iūlius Dāvum facere iubet? ... Iūlius Dāvum iubet Mārcum in cubiculum inclūdere

5. Cūr Mēdus hodiē Mārcum comitārī nōn potuit? ... ... quod Mēdus herī ā dominō fūgit

6. Quis Mārcum comitābitur crās? ... crās Dāvus Mārcum comitābitur

7. Quid Aemilia Iūlium factūrum esse putat? ... Aemilia putat eum Mārcum verberātūrum esse

8. Num Iūlius crēdit Mārcum iam mūtātum esse? ... Iūlius nōn crēdit eum mūtātum esse nec eum mūtātum īrī crēdit

9. Ad quem Iūlius epistulam scrīptūrus est? ... Iūlius ad magistrum Mārcī epistulam scrīptūrus est

10. Ā quō epistula Iūliī trādētur magistrō? ... epistula ā Mārcō ipsō magistrō trādētur

11. Quid Iūlius magistrō respondēbit? ... Iūlius respondēbit 'sē mercēdem solvere nōlle'

12. Cūr Iūlius magistrō mercēdem negat? ... ... quia magister Mārcum nihil docēre potest

13. Cūr magister Mārcum nihil docēre potest? ... ... quod Mārcus discipulus pigerrimus est


Index Cap. 23 Ecercitium 10 Cap. 23 Exercitium 12