1. Quid iānitor Iūliō trādit? ... iānitor Iūliō epistulam trādit
2. Quid dīcit iānitor? ... iānitor dīcit 'tabellārium Tūsculō advēnisse'
3. Quōmodo Iūlius scit litterās ā Diodōrō missās esse? ... Iūlius signum magistrī cognōscit
4. Quid est signum magistrī? ... signum est parva imāgō magistrī
5. Cūr Iūlius litterās magistrī legere nōn vult? ... ... quia magistrum pecūniam poscere putat
6. Quid Iūlius magistrō dēbet? ... Iūlius eī duōrum mēnsium mercēdem dēbet
7. Quid Aemilia magistrum scrīpsisse arbitrātur? ... Aemilia magistrum aliquid dē Mārcō scrīpsisse arbitrātur
8. Quōmodo Iūlius epistulam aperit? ... signum rumpēns epistulam aperit
9. Quid magister dē Mārcō scrīpsit? ... magister 'Mārcum discipulum improbum et pigrum esse' scrīpsit
10. Quō diē epistula scrīpta est? ... epistula kalendīs Iūniīs scrīpta est
11. Dē quā rē hic diēs magistrum monuit? ... is diēs magistrum monet dē mercēde quam Iūlius eī dēbet
12. Cūr Mārcus patrem aspiciēns pallet? ... ... quod Mārcus scit sē verbera meruisse