1. Mārcus litterīs [= epistulā] magistrī nōn laudātur.
2. Epistula magistrī tōtam rem plānam facit.
3. Iam Iūlius plānē intellegit Mārcum falsum dīxisse.
4. Puer piger atque improbus nūllam laudem meret.
5. Mārcus vultum ā patre āvertit.
6. Nōmen 'Sextī' īnscrīptum est in parte tabulae superiōre.
7. Iam Mārcus nihil negat, sed omnia fatētur.
8. Mārcus ipse factum suum indignum esse intellegit.
9. Iam Mārcus nōn ob timōrem pallet, sed rubet ob pudōrem.
10. Mārcum factī suī pudet.
11. Iūlius Diodōrō mercēdem solvere nōn vult, quia is male docet nec mercēdem suam meret/meruit.
12. Magna tempestās et nāvēs et mercēs perdere [<> servāre] potest.