LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXIII

Exercitium 6

1. Estne tōta epistula dē pecūniā quam Iūlius dēbet? ... nōn tōta epistula, sed tantum pars postrēma est dē mercēde

2. Cūr Aemilia magistrum mercēdem merēre putat? ... Aemilia magistrum bene docēre putat

3. Num magister Mārcum litterīs suīs laudat? ... Mārcum nōn laudat, sed 'eum discipulum pigrum esse' scrībit

4. Cūr Mārcus laudem nōn meret? ... laudem nōn meret, quia piger est

5. Quālis discipulus laudem meret? ... discipulus prūdēns et industrius laudem meret

6. Quid Iūlius dīcit dē Mārcō? ... Iūlius dīcit 'tabulam nōn Mārcī sed Sextī esse'

7. Quōmodo pater intellegit tabulam Sextī esse? ... videt nōmen 'Sextī' in tabulā īnscrīptum

8. Num Mārcus hoc negat? ... Mārcus nihil negat, sed omnia fatētur

9. Quid Mārcus fatētur? ... Mārcus fatētur 'sē tabulās mūtāvisse'

10. Cūr māter nescit puerōs in viā pugnāvisse? ... ... quia pater eī nōn nārrāvit dē pugnā puerōrum

11. Quid pater Sextī putābit? ... pater Sextī putābit eum tabulam suam perdidisse

12. Cūr Mārcus iam rubet? ... Mārcus rubet quia eum pudet factī suī


Index Cap. 23 Ecercitium 5 Cap. 23 Exercitium 7