LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXIV

Exercitium 2

1. Puer aegrōtus [= aeger] in lectō sē convertit nec dormīre potest sīve in latere dextrō cubat sīve in latere laevō [= sinistrō].

2. Puer surgere cōnātur, sed continuō [= statim] in lectō recumbit.

3. Pēs dēnuō [= rūrsus] dolēre incipit: propter dolōrem/dolōrēs puer surgere nōn potest.

4. Quīntus mīrātur quod pedēs nōn parēs [= aequī], sed imparēs sunt.

5. Omnia quiēta sunt, nūllus sonus audītur, avēs nōn canunt, quia tempestāte magnā et subitā territae sunt.

6. At subitō silentium clāmōre et strepitū māximō rumpitur!

7. Mārcus enim clāmāre ac forem percutere [= pulsāre] incipit.

8. Cūr Mārcus ita clāmat foremque tam valdē percutit?

9. Ita Mārcus inclūsus forem frangere cōnātur, neque enim aliter [= aliō modō] ē cubiculō exīre potest.

10. Cubiculum Mārcī iūxtā cubiculum Quīntī situm est.

11. Quīntus os crūris frāctum esse putat, sed Syra dīcit 'omnia ossa eius integra esse.'

12. Nōn decet puerum Rōmānum flēre [= lacrimāre], etsī [= quamquam] gravem dolōrem patitur.

13. Quīntus ignōrat [= nescit] Mārcum ā Sextō pulsātum esse.

14. Quīntus enim intus [<> forīs] in lectō cubāns nihil nōscere potest, etsī omnia scīre cupit [= vult].


Index Cap. 24 Ecercitium 1 Cap. 24 Exercitium 3