1. Herī Mēdus Mārcum ad lūdum comitātus est.
2. Tabellārius canem iānitōris veritus est [= timuit].
3. Mēdus Lȳdiam ōsculātus est et Lȳdia Mēdum ōsculāta est.
4. Syra Quīntum mortuum esse arbitrāta est [= putāvit].
5. Parentēs fīliam lacrimantem cōnsōlātī sunt.
6. Syra: 'Tūne ē lectō surgere cōnātus es, Quīnte?'
7. Quīntus fatētur 'sē surgere cōnātum esse': 'Surgere cōnātus sum.'
8. Mārcus tabulam Sextī 'suam esse' dīxit: ita puer mentītus est.
9. Falsa sunt omnia quae Mārcus locūtus est.
10. Tandem Mārcus 'sē mentītum esse' fassus est: 'Mentītus sum, pater. Falsa sunt omnia quae locūtus sum.'
11. Servī: 'Semper vērum locūtī sumus: numquam mentītī sumus.'
12. Servī dīcunt 'sē semper vērum locūtōs esse nec umquam mentītōs esse.'