LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXV

Exercitium 1

1. Agnus et lupus forte [= sine causā] ad eundem rīvum vēnērunt.

2. Quattuor equī currum Sōlis trahunt; nec facile est equōs Sōlis regere.

3. Achillēs corpus Hectoris post currum suum trāxit.

4. Rōmulus prīma moenia Rōmāna aedificāvit et frātrem interfēcit.

5. Moenia, quae Rōmulus aedificāvit, nōn alta, sed humilia erant.

6. Quīntus fābulam dē Rōmulō et Remō iam audīvit.

7. Nunc fābulam dē mōnstrō ferōcī quod hominēs vīvōs vorat audīre cupit.

8. Tāle mōnstrum saevum [= ferōx] Quīntum nōn terrēbit, neque enim is puer timidus est.

9. In Crētā ōlim [= tempore antīquō] vīvēbat terribile mōnstrum, nōmine Mīnōtaurus, cui corpus virī, sed caput taurī erat.

10. Complūrēs [= plūrēs quam duo] adulēscentēs virginēsque Athēniēnsēs quotannīs [= omnī annō] ad Mīnōtaurum mittēbantur.

11. Labyrinthus est magnum aedificium, unde nēmō potest exīre, quamquam iānua patet.

12. Daedalus complūrēs rēs mīrābilēs [< mīrārī] effēcerat praeter labyrinthum.


Index Cap. 24 Ecercitium 10 Cap. 25 Exercitium 2