1. Iūlia: 'Manē hīc apud nōs, pater! Nōlī hinc abīre!'
2. Iūlius: 'Crās necesse erit mē hinc Rōmam proficīscī, sed brevī hūc ad vōs redībō.'
3. Iūlia: 'Quārē rūrsus Rōmam ībis? Necesse nōn est totiēs illūc īre nec tot diēs illīc manēre.'
4. Iūlius: 'Rōmae vīvere mē nōn dēlectat; itaque post paucōs diēs illinc discēdam atque hūc revertar.'
5. Iūlia: 'Quod dōnum mihi illinc afferēs?'