1. Cūr Athēniēnsēs in Crētam mittēbantur? ... ... quod rēx Mīnōs Athēniēnsibus male volēbat
2. Cūr Mīnōs Athēniēnsibus inimīcus erat? ... ... quod fīlius eius ab Athēniēnsibus necātus erat
3. Ubi Thēseus vīvēbat? ... Thēseus Athēnīs vīvēbat
4. Quam bēstiam Thēseus iam necāverat? ... taurum album, patrem Mīnōtaurī, iam necāverat
5. Quid Thēseus tum agere cōnstituit? ... cōnstituit Mīnōtaurum ipsum quoque occīdere
6. Sōlusne Thēseus in Crētam profectus est? ... nōn sōlus, sed cum aliīs Athēniēnsibus profectus est
7. Quō rēx Mīnōs Thēseum dūcī iussit? ... rēx eum in labyrinthum dūcī iussit
8. Quae fuit Ariadna? ... Ariadna fuit fīlia virgō rēgis Mīnōis
9. Cūr ea Thēseum servāre cōnstituit? ... ... quia eum amābat
10. Quōmodo Ariadna Thēseō auxilium tulit? ... Ariadna Thēseō fīlum dedit quod eī viam ē labyrinthō mōnstrāvit
11. Quid Thēseus Ariadnae prōmīsit? ... Thēseus prōmīsit 'sē Ariadnam sēcum Athēnās ductūrum esse'
12. Quid fēcit Thēseus in labyrinthō? ... Mīnōtaurum gladiō occīdit
13. Quōmodo exitum labyrinthī repperit? ... fīlum Ariadnae secūtus exitum repperit