LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXV

Exercitium 7

1. Post necem [> necāre] Mīnōtaurī Thēseus nāvem solvit atque cum Ariadnā profectus est.

2. Naxī Thēseus Ariadnam dēseruit [= relīquit].

3. Prīmō Ariadna amīcum in lītore quaesīvit.

4. Deinde in altum saxum ascendit, unde prōspiciēns nāvem Thēseī procul in marī vīdit.

5. Postquam nāvis ē cōnspectū eius abiit, Ariadna dē saxō in lītus dēscendit.

6. Ibi [= illīc] puella misera capillum et vestem scindēbat, sīcut agunt hominēs quī maerent.

7. Post mortem Aegeī Thēseus multōs annōs Athēnās rēxit.

8. Hīc Syra fīnem nārrātiōnis facit.

9. Syra virum improbum amāvit, neque tamen illīus virī oblīvīscī potest.


Index Cap. 25 Ecercitium 6 Cap. 25 Exercitium 8