Exempla:
Fābulās nārrāre mē dēlectat = Nārrātiō fābulārum mē dēlectat.
Vir quī pecūniam cupit = vir pecūniae cupidus.
1. Difficile fuit urbem expugnāre: Expugnātiō urbis difficilis fuit.
2. Vocābula Latīna dēclīnāre dēbēmus: Dēclīnātiō vocābulōrum Latīnōrum facilis nōn est.
3. Thēseus patriam amābat atque glōriam cupiēbat: ille vir patriae amāns atque glōriae cupidus in Crētam profectus est.
4. Thēseus mortem nōn timēbat. Sine timōre mortis labyrinthum intrāvit.
5. Thēseus ob amōrem patriae atque glōriae cupiditātem Mīnōtaurum necāvit.
6. Post necem Mīnōtaurī Thēseus in patriam revertit.
7. Magister Mārcum nōn laudat: in epistulā eius nūlla laus Mārcī est.