LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXV

Exercitium 9

1. Quid Thēseus cīvibus suīs ostendit? ... Thēseus iīs gladium suum cruentum ostendit

2. Num Thēseus sōlus ē Crētā profectus est? ... nōn sōlus, sed cum Ariadnā cīvibusque suīs profectus est

3. Ubi Ariadnam relīquit Thēseus? ... Naxī Thēseus eam dormientem relīquit

4. Ubi amīcum suum Ariadna quaesīvit? ... Ariadna eum in lītore quaesīvit

5. Quid puella ē saxō prōspiciēns vīdit? ... nāvem Thēseī procul in marī vīdit

6. Quid facere solent hominēs quī maerent? ... quī maerent capillum et vestem scindere solent

7. Cūr Syra virīs nōn crēdit? ... ... quia dēserta est ā virō quī eī multa prōmīserat

8. Quō Thēseus Nāxō profectus est? ... Athēnās in patriam suam profectus est

9. Unde Aegeus rēx in mare prōspiciēbat? ... ab altō saxō Aegeus in mare prōspiciēbat

10. Cūr Aegeus fīlium suum mortuum esse arbitrābātur? ... ... quod nāvem fīliī vēla ātra gerentem vīdit

11. Quid tum fēcit Aegeus? ... rēx in mare sē iēcit

12. Quod mare ab Aegeō rēge appellātum est? ... ab Aegeō rēge appellātum est 'mare Aegaeum'

13. Ubi situm est mare Aegaeum? ... mare Aegaeum situm est inter Graeciam et Asiam

14. Quis rēx Athēniēnsium factus est post Aegeum? ... Thēseus, Aegeī fīlius, rēx Athēniēnsium factus est


Index Cap. 25 Ecercitium 8 Cap. 25 Exercitium 10