1. Rēx Mīnōs Thēseum fugientem persecūtus est.
2. Nāvis Mīnōis nōn tam celeris fuit quam Thēseī.
3. Itaque rēx Thēseum cōnsequī nōn potuit.
4. Daedalus, quī fīlum cōnfēcerat et Ariadnae dederat, ā rēge in labyrinthum inclūsus est sīcut in carcerem.
5. Hīc Syra, quae haud [= nōn] paulum temporis iam cōnsūmpsit in nārrandō, fīnem facere vult.
6. Vērum [= sed] Quīntus, quī magnam fābulae partem iam audīvit, partem reliquam quoque audīre cupit.
7. Syra igitur dē fugā Daedalī et Īcarī nārrat.
8. Daedalus exitum labyrinthī invenīre [= reperīre] nōn potuit, neque quisquam [= et nēmō] eum iūvit [= eī auxilium tulit].
9. Quoniam igitur aliā viā exīre nōn potuit, vir audāx [= audēns] per āera effugere cōnstituit.
10. Hoc cōnsilium adhūc ab Īcarō ignōrābātur.
11. Puer fessus 'sē paene [= prope] mortuum esse' dīxit.