LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVI

Exercitium 3

1. Cūr rēx Thēseum fugientem cōnsequī nōn potuit? ... ... quia nāvis Thēseī celerior fuit

2. Quō Mīnōs Daedalum inclūdī iussit? ... Mīnōs eum in labyrinthum inclūdī iussit

3. Quid Daedalus cōnfēcerat et Ariadnae dederat? ... Daedalus cōnfēcerat fīlum illud quod Ariadna Thēseō dedit

4. Quis cum Daedalō in labyrinthum inclūsus est? ... Īcarus cum patre suō in labyrinthum inclūsus est

5. Cūr Syra hīc fīnem facere vult? ... ... quia iam hōram cōnsūmpsit in nārrandō

6. Quā viā Daedalus effugere cōnstituit? ... Daedalus per āera effugere cōnstituit

7. Cūr Īcarus labyrinthum 'carcerem' appellāvit? ... ... quia exitum invenīre nōn potuit

8. Quārē fessus erat Īcarus? ... ... quia iam multās hōrās in labyrinthō errāverat

9. Multumne cibī iīs reliquum erat? ... cibus eōrum paene cōnsūmptus erat

10. Quōrum auxilium Īcarus opperiēbātur? ... Īcarus auxilium deōrum opperiēbātur


Index Cap. 26 Ecercitium 2 Cap. 26 Exercitium 4