LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVI

Exercitium 4

1. Nautae parātī sunt ad nāvigandum.

2. Syra fīnem nārrandī facit quia fessa est nārrandō.

3. Puer autem cupidus est audiendī neque parātus ad dormiendum.

4. Stilus necessārius est ad scrībendum.

5. Sextus industrius est in scrībendō et in legendō et in computandō; is enim cupidus discendī est.

6. Puerī scrībere discunt scrībendō; ars scrībendī haud facilis est.

7. Capitulum XVI est dē marī et dē nāvigandō.

8. Iūlia dēlectātur in hortō ambulandō et flōrēs aspiciendō.

9. Mēdus cōnsilium ā dominō fugiendī excōgitāverat.

10. Daedalus fīlium, quī volandī studiōsus erat, artem volandī docuit.

11. Paulum satis est ad beātē vīvendum.

12. Quōmodo loquī discimus? Loquī discimus aliōs loquentēs audiendō et imitandō.


Index Cap. 26 Ecercitium 3 Cap. 26 Exercitium 5