LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVI

Exercitium 6

1. Quid Daedalus excōgitāverat? ... cōnsilium fugae excōgitāverat

2. Quae via sōla iīs patēbat ad fugiendum? ... sōla via per āera iīs patēbat

3. Quid Daedalus suprā sē vīdit? ... Daedalus aquilam volantem vīdit

4. Quae animālia nātūrā volāre possunt? ... avēs sunt animālia quae volāre possunt

5. Cūr homō volāre nōn potest? ... ... quia gravis est neque ālās habet

6. Quās rēs mīrābilēs Daedalus iam cōnfēcerat? ... Daedalus iam signa quae sē ipsa movēre poterant cōnfēcerat

7. Quōmodo Daedalus ālās cōnfēcit? ... ālās cōnfēcit ex pennīs quās cērā iūnxit

8. Ubi fīxae sunt ālae? ... ālae in lacertīs fīxae sunt

9. Cūr Īcarus nōn statim volāre potuit? ... Īcarus ālās nōn rēctē mōvit

10. Quid Daedalus fīlium suum docuit? ... Daedalus fīlium suum ālās sūrsum deorsum movēre docuit

11. Ubi pater Īcarum volāre iussit? ... iussit eum volāre in mediō āere

12. Cūr eī nōn licēbat in summum caelum ascendere? ... ... quod ignis sōlis cēram mollīre poterat


Index Cap. 26 Ecercitium 5 Cap. 26 Exercitium 7