LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVI

Exercitium 8

1. Peloponnēsus nōn īnsula, sed paenīnsula est.

2. Daedalus et Īcarus ē labyrinthō ēvolantēs novā lībertāte gaudēbant ac multitūdinem [= magnum numerum] īnsulārum mīrābantur.

3. Īcarus dēspiciēns [= deorsum aspiciēns] paene tōtum orbem terrārum vidēre poterat, suspiciēns [= sūrsum aspiciēns] sōlem lūcentem vīdit.

4. Puer temerārius [= nimis audāx] in summum caelum ascendit.

5. Tum accidit [= factum est] id quod pater timuerat: sōl propinquus [< prope] cēram mollīvit et pennās ussit.

6. Puer, lacertōs nūdōs quatiēns, in mare cecidit.

7. Haec fābula nōn sōlum dēlectandī, vērum [= sed] etiam monendī causā nārrātur.

8. Ex omnibus fābulīs haec dē cāsū [< cadere] Īcarī Quīntum māximē dēlectat.

9. Puer fessus Syram abeuntem nōn revocat.

10. Rēs quae procul absunt parvae esse videntur.

11. In somnīs Quīntus volāre sibi vidētur [= sē volāre putat].

12. Sī industrius es, multum discis, sīn [= sī autem] piger es, nihil discis.

13. Nōlī ā rēctā viā aberrāre!


Index Cap. 26 Ecercitium 7 Cap. 26 Exercitium 9