LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVI

Exercitium 9

1. Quis fugam Daedalī et Īcarī animadvertit? ... aliquī pāstor eōs volantēs vīdit

2. Quid arbitrātus est pāstor quī eōs volāre vīdit? ... pāstor eōs deōs esse arbitrātus est

3. Cūr pater et fīlius nōn rēctā viā Athēnās volāvērunt? ... ... quod multās īnsulās vidēre voluērunt

4. Quid volantēs sub sē vīdērunt? ... īnsulās maris Aegaeī vīdērunt

5. Quid est Peloponnēsus? ... magna paenīnsula est

6. Quōmodo Peloponnēsus cum reliquā Graeciā coniungitur? ... Peloponnēsus terrā angustā cum reliquā Graeciā coniungitur

7. Quid est Corinthus? ... Corinthus est urbs Graeca prope Isthmum sita

8. Quārē Īcarus ad sōlem ascendit? ... ... quia sōlem propius aspicere cupiēbat

9. Quid tum puerō temerāriō accidit? ... ignis sōlis cēram mollīvit et pennās ussit

10. Quid appellātur id mare quō Īcarus cecidit? ... mare Īcarium appellātur

11. In quā īnsulā inventum est corpus puerī? ... corpus puerī inventum est in īnsulā quae 'Īcaria' appellātur

12. Cūr Quīntus fessus nōn est fābulās audiendō? ... ... quod puer fābulās audiendō dēlectātur

13. Quārē nārrātur haec fābula? ... haec fābula et dēlectandī et monendī causā nārrātur


Index Cap. 26 Ecercitium 8 Cap. 26 Exercitium 10