1. Hortus Iūliī amoenus [= pulcher] agrīs cingitur.
2. Mēnse Augustō frūmentum metitur; deinde agrī arantur.
3. Vir cuius negōtium est agrōs colere agricola dīcitur.
4. Agricola quī arat arātrō ūtitur.
5. Arātrum est īnstrūmentum quō agricola arat.
6. Arātor [= quī arat] duōs bovēs, quī arātrum trahunt, prae [= ante] sē agit.
7. Agricola quī serit sēmen manū spargit.
8. Novum frūmentum crēscit ex parvīs sēminibus.
9. Agricolae mēnse Augustō frūmentum metere solent, quia eō mēnse frūmentum mātūrum est.
10. Falx est īnstrūmentum quō frūmentum metitur.
11. Agricolae prīmum arant, deinde serunt, dēnique [= postrēmō] metunt: ita agricolae agrōs suōs colunt.
12. Agrī Iūliī, quī magnās frūgēs ferunt, fertilēs sunt.
13. In campīs quī nōn arantur ovēs, porcī, bovēs pāscuntur.
14. Facilius est pecus pāscere quam agrōs colere.
15. In Italiā parum [= nōn satis] frūmentī metitur; itaque magna cōpia frūmentī ex Āfricā in Italiam invehitur.
16. Aegyptiī bis terve [= bis vel ter] in annō metunt.
17. Latium dīcitur ea regiō in quā urbs Rōma sita est.
18. Antīquī Latīnī hominēs rudēs [= indoctī] ac barbarī erant.
19. Vīneae sunt agrī quī vītēs ferunt.
20. Vīnum efficitur ex frūgibus vītium, quae ūvae dīcuntur.