1. Quid Iūlius post merīdiem facere solet? ... post merīdiem Iūlius quiēscit, tum ambulātum īre solet
2. Quid crēscit in agrīs quī hortum cingunt? ... frūmentum et vītēs in agrīs crēscunt
3. Quō mēnse metitur frūmentum? ... frūmentum mēnse Augustō metitur
4. Quid est agricolae negōtium? ... negōtium agricolae est agrōs colere
5. Quid est arātrum? arātrum est īnstrūmentum quō agrī arantur
6. Quae bēstiae arātrum trahunt? ... bovēs arātrum trahunt
7. Quōmodo serit agricola? ... agricola serit sēmen manū spargendō
8. Quō īnstrūmentō ūtitur agricola quī metit? ... quī metit falce ūtitur
9. Cuius pater est Sāturnus? ... Sāturnus est pater Iovis
10. Quid fēcit Sāturnus postquam ē caelō pulsus est? ... in Italiam vēnit, ubi Latīnōs agrōs colere docuit
11. Cūr magna Italiae pars nōn arātur? ... ... quia agricolae multās ovēs et bovēs pāscunt
12. Quid est negōtium pāstōris? ... pāstōris negōtium est ovēs pāscere
13. Unde frūmentum Rōmam invehitur? ... frūmentum ex Āfricā invehitur
14. Cūr necesse est solum Āfricae rigāre? ... ... quod multīs locīs parum aquae est
15. Quotiēs in annō Aegyptiī metere possunt? ... Aegyptiī bis vel ter in annō metere possunt