1. Ubi ambulat Iūlius? ... circā agrōs et vīneās ambulat
2. Quālēs sunt vīllae quibus lacus Albānus cingitur? ... vīllīs magnificīs cingitur lacus Albānus
3. In quā Italiae regiōne plūrimae sunt vīllae? ... in Latiō circā lacum Albānum plūrimae vīllae sunt
4. Quōs Iūlius ambulāns aspicit in agrīs? ... Iūlius colōnōs labōrantēs aspicit
5. Cūr Iūlius sē prae agricolīs beātum esse cēnset? ... ... quod eī necesse nōn est in agrīs labōrāre
6. Quid est colōnus? ... colōnus est agricola quī agrōs aliēnōs prō dominō colit
7. Omnēsne colōnī mercēdem ad diem solvērunt? ... ūnus colōnus mercēdem nōndum solvit
8. Quot sēstertiōs quīdam colōnus Iūliō dēbet? ... ille colōnus octingentōs sēstertiōs Iūliō dēbet
9. Quid Iūlius illī colōnō imperat? ... dominus eī imperat ut mercēdem statim solvat
10. Quid colōnus Iūlium ōrat? ... colōnus dominum ōrat ut patientiam habeat
11. Cūr colōnus mercēdem statim solvere nōn potest? ... ... quia nūlla est eī pecūnia
12. Quot līberī illī colōnō sunt? ... colōnō octō līberī sunt
13. Cūr uxor colōnī līberōs cūrāre nōn potest? ... ... quod gravida est
14. Quid Iūlius colōnum monet? ... Iūlius colōnum monet ut uxōrem et līberōs cūret