LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVII

Exercitium 9

1. Iūlius agricolās interrogat dē rēbus rūsticīs [< rūs].

2. Calor sōlis efficit ut vīnum bonum fīat.

3. Nihil vīneīs magis prōdest quam sōl et calor, neque quidquam/quicquam [= ūlla rēs] iīs magis nocet quam imber et frīgus.

4. Solum nōn ūmidum, sed siccum est.

5. Grex est magnus numerus bēstiārum quae simul pāscuntur.

6. Pāstor cūrat nē ovēs ē grege aberrent nēve ā lupō rapiantur.

7. Servus quī officium suum neglegit nēquam [= improbus] est.

8. Pāstor ovēs, quae frūmentum immātūrum [<> mātūrum] carpere volunt, ab agrīs prohibēre dēbet.

9. Canis cavet nē ūlla ovis ē grege aberret.

10. Iūlius, quamquam sevērus exīstimātur, tamen inhūmānus nōn est.


Index Cap. 27 Ecercitium 8 Cap. 27 Exercitium 10