LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVIII

Exercitium 2

1. Fretum angustum Siciliam ab Italiā disiungit [= dīvidit].

2. Tempestāte māximā necesse fuit mercēs ē nāve ēicere.

3. Animus Mēdī verbīs Lȳdiae turbātus est.

4. Mēdus: 'Utrum deus an homō est iste dominus tuus, cui ventī oboedīre [= pārēre] videntur?'

5. Iēsūs Chrīstus nātus est in oppidō Bethlehem; eō [= illūc] vēnērunt rēgēs ex oriente, quī īnfantem velut [= sīcut] deum adōrāvērunt.

6. Magna turba hominum Chrīstum docentem sequēbātur.

7. Ex ūniversā [= tōtā] Iūdaeā hominēs aegrī, quī fāmam dē factīs eius mīrābilibus audīverant, ad Chrīstum conveniēbant.

8. Deus, quī semper vīvit, nōn mortālis, sed immortālis est.

9. Hominēs, quī nāscuntur ac moriuntur, mortālēs sunt.

10. Caecus est quī vidēre nōn potest, surdus quī audīre nōn potest, mūtus quī loquī nōn potest, claudus quī ambulāre nōn potest.

11. Mēdus manum extendit et libellum [= parvum librum] Lȳdiae apprehendit.

12. Matthaeus facta et dicta Chrīstī memorat [= nārrat].


Index Cap. 28 Ecercitium 1 Cap. 28 Exercitium 3