LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVIII

Exercitium 3

1. Quō nāvigant Mēdus et Lȳdia? ... Mēdus et Lȳdia ad Graeciam nāvigant

2. Estne mare adhūc turbidum? ... iam nōn turbidum est mare

3. Ubi est fretum Siculum? ... fretum Siculum est inter Italiam et Siciliam

4. Quā dē causā gaudent nautae? ... nautae gaudent quia tempestās cessāvit

5. Cūr nōn gaudet mercātor? ... mercātor trīstis est quod mercēs eius ē nāve ēiectae sunt

6. Dē quibus rēbus cōgitat Mēdus? ... Mēdus cōgitat dē verbīs Lȳdiae

7. Cūr Lȳdia Mēdum aegrōtāre putat? ... ... quod Mēdum pallēre animadvertit

8. Ubi nātus est Chrīstus? ... Chrīstus in oppidō Bethlehem nātus est

9. Ubi sita est Iūdaea? ... Iūdaea in Asiā inter Syriam et Arabiam et Aegyptum sita est

10. Quī Chrīstum parvulum adōrāvērunt? ... rēgēs ex Oriente venientēs eum adōrāvērunt

11. Cūr hominēs aegrī ad Chrīstum conveniēbant? ... ... quia Chrīstus aegrōs sānāre poterat

12. Quid Lȳdia Mēdō ostendit? ... Lȳdia Mēdō libellum suum ostendit


Index Cap. 28 Ecercitium 2 Cap. 28 Exercitium 4