LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXVIII

Exercitium 6

1. Cūr Mēdus Lȳdiae libellum reddit neque ipse legit? ... ... quia Mēdus legere nescit

2. Quid Iēsūs virō claudō imperāvit? ... Iēsūs eī imperāvit ut tolleret lectum suum et domum ambulāret

3. Quid Iaīrus rogāvit Iēsum? ... Iaīrus Iēsum rogāvit ut fīliam suam mortuam suscitāret

4. Quid fēcit Iēsūs in domō Iaīrī? ... Iēsūs manum puellae tenuit eamque surgere iussit

5. Potestne Iuppiter hominēs mortuōs suscitāre? ... nē Iuppiter quidem id facere potest

6. Quī diī mundum inter sē dīvīsērunt? ... mundum inter sē dīvīsērunt trēs diī: Iuppiter, Neptūnus, Plūtō

7. Quis deus rēx maris est? ... Neptūnus deus maris est

8. Quis apud Īnferōs rēgnat? ... apud Īnferōs rēgnat Plūtō

9. Quōmodo Iēsūs ad nāviculam discipulōrum vēnit? ... Iēsūs ad nāviculam vēnit super mare ambulāns

10. Cūr turbātī sunt quī in nāviculā erant? ... ... quia Iēsum phantasma esse putāvērunt

11. Quid Iēsūs Petrum facere iussit? ... Iēsūs iussit eum ad sē venīre super aquam

12. Num Petrus mersus est? ... Petrus servātus est, nam Iēsūs eum manū apprehendit

13. Quid dīxērunt discipulī postquam Iēsūs in nāviculam ascendit? ... discipulī 'eum vērē fīlium Deī esse' dīxērunt


Index Cap. 28 Ecercitium 5 Cap. 28 Exercitium 7