1. Discipulī ad Iēsum accessērunt dīcentēs: 'Domine, salvā [= salvōs fac] nōs! Perīmus!'
2. Iēsūs ventīs imperāvit et facta est tranquillitās [< tranquillus] magna.
3. Nōn sōlum tempestātēs, sed multa alia perīcula nautīs impendent.
4. Praedōnēs maritimī nāvēs persequuntur ut mercēs rapiant.
5. Nūllum mare tūtum est ā praedōnibus.
6. Scylla dīcitur saxum perīculōsum [< perīculum] quō nāvēs franguntur.
7. Vorāgō est locus quō nāvēs flūctibus vorantur.
8. Difficile est omnia maris perīcula vītāre.
9. Mēdus spērat sē salvum in Graeciam perventūrum esse.
10. Is enim in Graeciā līber vīvere māvult quam in Italiā dominō sevērō servīre; itaque cupidus est in Graeciam eundī [< īre].
11. Gubernātor dīcit 'sē morī mālle quam servīre': 'Ego morī mālō quam servīre.'
12. Intrā sex vel potius octō diēs amīcī nostrī in Graeciam pervenient.
13. Haud facile fuit Lȳdiae persuādēre ut Rōmā proficīscerētur.
14. Gubernātor pulchritūdinem ānulī admīrātur [= mīrātur].
15. Discipulus attentus est quī studiōsē audit.
16. Pecūlium est pecūnia dominī quae servō datur.