1. Quid Lȳdia Mēdum interrogāverat? ... Lȳdia Mēdum interrogāverat dē pecūniā quā ānulum ēmerat
2. Quid nunc respondet Mēdus? ... Mēdus respondet 'sē pecūniam dominī surripuisse'
3. Quid Mēdus appellātur ā Lȳdiā? ... Lȳdia Mēdum 'fūrem' appellat
4. Quōmodo Mēdus sē excūsat? ... Mēdus dīcit 'dominum sibi pecūlium dēbēre'
5. Quārē Mēdus fūrtum fēcit? ... fūrtum fēcit ut amīcae suae dōnum pretiōsum daret
6. Cūr Lȳdia ānulum suum abicere vult? ... ... quia ānulum aliēnā pecūniā ēmptum esse intellegit
7. Cūr Polycratēs ānulum suum abiēcit? ... Polycratēs ānulum abiēcit, ut invidiam deōrum āverteret
8. Ubi inventus est ānulus Polycratis? ... ānulus eius in ventre piscis inventus est
9. Quōmodo mortuus est ille tyrannus? ... Polycratēs ā virō fallācī necātus est
10. Quid nōs docet fortūna eius? ... eius fortūna nōs docet vītam beātam morte miserrimā fīnīrī posse
11. Cūr Mēdus gubernātōrem prōspicere iubet? ... ... quia nāvem vēlōciter appropinquāre videt
12. Cūr pallet gubernātor? ... gubernātor pallet quia nāvem praedōnum sē persequī putat
13. Quōmodo nāvis celerrimē vehī potest? ... celerrimē vehitur nāvis quae rēmīs agitur
14. Cūr altera nāvis celerius vehitur? ... altera nāvis celerius vehitur quod vēla eius integra sunt