1. Multae nāvēs mersae in fundō maris iacent.
2. Nautae, quamquam nōnnūllī [= haud paucī] in marī pereunt, ā nāvigandō nōn dēterrentur.
3. Mercātōrēs perīcula maris adīre nōlunt, sed domī remanent.
4. Nōn decet mercēs plūris aestimāre quam vītam nautārum.
5. Mercēs vēndendō mercātor magnum lucrum sē factūrum esse spērābat, sed ea spēs iam periit, postquam mercēs ēiectae sunt.
6. Mercātor sīc queritur: 'Heu, mē miserum! Omnēs mercēs meās āmīsī!'
7. Gubernātor: 'Hominēs fēlīcēs sumus quod adhūc vīvimus: nēmō nostrum [= ē nōbīs] vītam āmīsit.'
8. Ita nauta mercātōrem maestum [= trīstem] cōnsōlārī cōnātur, sed frūstrā.
9. Iactūrā [< iacere] mercium mercātor māximās dīvitiās [< dīves] āmīsit.
10. Mercātor: 'Nēmō vestrum [= ē vōbīs] assem āmīsit. Mīrum nōn est vōs laetārī.'
11. Laetitia [< laetus] nautārum mercātōrem nōn afficit, neque trīstitia [< trīstis] mercātōris nautās afficit.
12. Vir perturbātus [= valdē turbātus] deōs precātur [= ōrat] ut mercēs sibi reddant.
13. Adverbium ad verbum adicitur [= additur].