1. Ubi sunt eae nāvēs quae in mare mersae sunt? ... in fundō maris iacent
2. Cūr mercātōrēs domī remanēre solent? ... ... quia perīcula maris metuunt
3. Quōmodo lucrum faciunt mercātōrēs? ... mercātōrēs mercēs quās parvō pretiō ēmērunt māiōre pretiō vēndunt
4. Quid mercātor Ōstiā proficīscēns spērābat? ... mercātor sē magnum lucrum factūrum esse spērābat
5. Quōmodo mercātor iam pauper factus est? ... pauper factus est quia omnēs mercēs eius ēiectae sunt
6. Quā dē causā queritur mercātor? ... queritur quod mercēs suās āmīsit
7. Quōs mercātor alere dēbet? ... mercātor uxōrem et līberōs alere dēbet
8. Quōmodo gubernātor mercātōrem cōnsōlātur? ... iubet eum laetārī quod vītam nōn āmīsit simul cum mercibus
9. Quem accūsat mercātor? ... mercātor gubernātōrem accūsat quod is mercēs ēicere iussit
10. Cūr nautae sē fēlīcēs esse cēnsent? ... ... quod nāvis eōrum iactūrā mercium servāta est
11. Quid mercātor deōs precātur? ... deōs precātur ut sibi mercēs reddant
12. Quid sē interrogat miser mercātor? ... mercātor sē interrogat utrum in nāve maneat an in mare saliat