LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXIX

Exercitium 5

1. Orpheus omnibus nōtus est: nēmō tam ignārus est ut eum ignōret.

2. Arīōn quoque fidicen nōbilis [= multīs nōtus] fuit.

3. Mēdō Arīōn ignōtus est [= Mēdus Arīonem nōn nōvit].

4. Tam pulchrē canēbat Orpheus ut fluviī rapidī [= celerrimī] cōnsisterent, nē cantum eius turbārent.

5. Arīōn nautās precātus est ut sibi parcerent: 'Nōlīte mē necāre! Permittite mihi [= sinite mē] in patriam revertī!'

6. Nautae precibus eius ita permōtī sunt ut manūs ab eō abstinērent.

7. Antequam in mare dēsiluit, Arīōn fidēs cēpit et in celsā [= altā] puppī stāns carmen cecinit.

8. Delphīnus, quī cantū allectus erat, Arīonem natantem subiit eumque in dorsō suō sedentem vēxit et in lītus Graeciae exposuit.

9. Inde [= illinc] Arīōn prōtinus [= statim] Corinthum iit.

10. Rēx Arīonem quasi [= tamquam] virum fallācem [< fallere] cūstōdīrī iussit.

11. Dum rēx nautās interrogat, Arīōn repente [= subitō] iīs appāruit.

12. Tum nautae maleficium suum cōnfessī sunt [= fassī sunt].

13. Haec est fābula dē mīrābilī salūte Arīonis.

14. Nōlī dēspērāre! Spēs est, dum anima est.


Index Cap. 29 Ecercitium 4 Cap. 29 Exercitium 6