1. Quid Orpheus cantū suō efficiēbat? ... Orpheus effēcit ut ferae accēderent ac rapidī rīvī cōnsisterent
2. Quārē Orpheus ad Īnferōs dēscendit? ... ad Īnferōs dēscendit ut uxōrem suam inde redūceret
3. Quam fābulam nārrat gubernātor? ... fābulam nārrat dē Arīone
4. Cūr nautae Arīonī invidēbant? ... nautae Arīonī invidēbant, quia is magnās dīvitiās possidēbat
5. Quid Arīōn nautās precātus est? ... Arīōn nautās precātus est ut vītae suae parcerent
6. Quid nautae Arīonī imperāvērunt? ... nautae eī imperāvērunt ut in mare dēsilīret
7. Quid fēcit Arīōn antequam in mare dēsiluit? ... in puppī stāns Arīōn carmen cecinit, tum in mare dēsiluit
8. Quōmodo servātus est Arīōn? ... delphīnus eum in dorsō suō sedentem servāvit
9. Cui Arīōn dē salūte suā nārrāvit? ... Arīōn rēgī Periandrō dē salūte suā mīrābilī nārrāvit
10. Num rēx Periander Arīonī crēdidit? ... rēx Arīonī haec nārrantī nōn crēdidit
11. Quid rēx nautās interrogāvit? ... rēx eōs interrogāvit ubi esset Arīōn et quid faceret
12. Vērumne iī respondērunt? ... nōn vērum, sed falsum fuit quod nautae respondērunt
13. Cūr nautae maleficium suum confessī sunt? ... ... quia Arīonem vīvum appārēre vīdērunt
14. Quid nōs monet haec fābula? ... haec fābula nōs monet nē umquam dē salūte dēspērēmus