1. Lȳdia Mēdum fūrem appellat, quia is nummōs dominī surripuit.
2. Mēdus fūrtum [< fūr] fēcit, ut Lȳdiae ānulum dōnāret [= daret].
3. Lȳdia ānulum dē digitō dētrahit, ut eum in mare abiciat.
4. Tanta fuit fēlīcitās [< fēlīx] rēgis ut dī immortālēs eī invidērent.
5. Polycratēs ānulum pretiōsum [= magnī pretiī] abiēcit, ut invidiam deōrum ā sēsē [= sē] āverteret.
6. Ānulus autem inventus est ā servō quī piscem secābat.
7. Nōnnumquam [= haud rārō] vīta beāta morte miserrimā fīnītur.
8. Vir prūdēns bonam et malam fortūnam aequō animō fert.
9. Mēdus, quī nāvem vēlōcem [= celerem] appropinquāre [= propius venīre] videt, gubernātōrī suādet ut negōtium suum cūret.
10. Tum gubernātor imperat ut nāvis rēmīs agātur.
11. Mīnōtaurum occīdere nōn maleficium, sed beneficium fuit.