LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXX

Exercitium 10

1. Convīvae triclīnium intrant atque in lectīs accumbunt.

2. In mēnsā sunt vāsa et pōcula argentea (= ex argentō facta).

3. Ministrī optimum cibum apportant.

4. Ōva, piscēs cum holeribus/oleribus, carō porcī, varia genera mālōrum convīvīs appōnuntur.

5. Servus carnem secat cultrō acūtō.

6. Orontēs, cum prīmum carnem gustāvit, salem aspergit; nec enim carō sine sale Orontī placet.

7. Rōmānī vīnum cum aquā miscēre solent; Orontēs vērō vīnum merum [= sine aquā] pōtat [= bibit].

8. Lībertīnus est vir quī servus fuit et līberātus [= līber factus] est.

9. Mel est quod apēs ex flōribus quaerunt.

10. Vīnum cum melle mixtum nōn acerbum, sed dulce est.

11. Iūlius ministrum Falernum prōferre et in pōcula fundere iubet.

12. Orontēs iam prīdem pōculum suum exhausit.

13. Iam pōcula Falernō complentur [= implentur].

14. Omnēs sentiunt vīnum Falernum sānē [= certē] melius esse Albānō, nec quisquam sententiam suam dīcere audet.

15. Quī dīvitiās suās ostendit et ipse sē laudat glōriōsus est.


Index Cap. 30 Ecercitium 9 Cap. 30 Exercitium 11