1. Cēna dīcitur cibus quī circiter hōrā decimā sūmitur.
2. Cornēlius et Orontēs, amīcī et hospitēs Iūliī, ab Aemiliā recipiuntur [= accipiuntur], dum Iūlius in balneō lavātur.
3. Aemilia marītum suum tardum excūsat: 'Iūlius tardē revertit ex agrīs, quod nimis diū ambulāvit.'
4. Tum dēmum [= dēnique] Iūlius intrat et amīcōs salvēre iubet: 'Salvēte, amīcī!'
5. Cornēlius Iūlium prius vīsere nōn potuit prae negōtiīs urbānīs.
6. In vīllā suā dominus ōtiō fruitur [= dēlectātur] atque post negōtia requiēscit.
7. Iūlius, quī ipse in agrīs nōn labōrat, vītam rūsticam nōn molestam, sed iūcundam esse exīstimat.
8. Quī ex longō itinere revertit, rēs novās nūntiāre [< nūntius] potest.
9. Quī omnia negōtia sua bene cūrat homō dīligēns est.
10. Dux magnī exercitūs multīs mīlitibus praeest.
11. Quī īrātus est frontem contrahit.