LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA I

CAPITVLVM XXX

Exercitium 3

1. Quid agit Iūlius ex agrīs reversus? ... ex agrīs reversus Iūlius balneum petit

2. Lavāturne Iūlius aquā frīgidā tantum? ... dominus et aquā calidā et aquā frīgidā lavātur

3. Quī adveniunt dum Iūlius vestem novam induit? ... amīci et hospitēs eius adveniunt

4. Quī sunt Cornēlius et Orontēs? ... Cornēlius et Orontēs sunt hospitēs Iūliī

5. Fabia et Paula quae sunt? ... Fabia est uxor Cornēliī et Paula uxor Orontis

6. Quārē hospitēs eā hōrā adveniunt? ... hospitēs adveniunt quia Iūlius eōs ad cēnam vocāvit

7. Quis hospitēs advenientēs recipit? ... hospitēs recipit Aemilia, quia Iūlius nōndum ē balneō exiit

8. Quōmodo Aemilia marītum suum tardum excūsat? ... Aemilia dīcit 'marītum suum tardē ex agrīs revertisse'

9. Quid Iūlius intrāns Cornēlium interrogat? ... Cornēlium interrogat cūr tam rārō eum videat

10. Quid respondet Cornēlius? ... respondet 'sē urbem prius relinquere nōn potuisse prae negōtiīs suīs'

11. Quandō Orontēs ex itinere revertit? ... īdibus Māiīs revertit

12. Quid Iūlius audīre cupit? ... Iūlius aliquid dē rēbus urbānīs audīre cupit

13. Num Iūlius ipse in agrīs labōrat? ... Iūliō necesse nōn est in agrīs labōrāre

14. Tūne vītam rūsticam molestam esse cēnsēs? ... ego vītam rūsticam iūcundam esse cēnseō

15. Utrum rūrī an in urbe vīvere māvīs? ... rūrī vīvere mālō quam in urbe


Index Cap. 30 Ecercitium 2 Cap. 30 Exercitium 4